- AELIA
- I.AELIAnomen urbium haud paucarum, quas Aelias hadrianas appellavit Adrianus Imperator, quorum et in scriptis veter. et in saxis adhuc memoria durat. Imo etiam non defuêre aliae, quae per ambitiosam levitatem Hadrianopoles aut Aelias sese ultro indigitarent. Erat enim illis temporibus usitatissimum hoc adulationis genus, quô novorum semper Augustorum gratiam civitates captabant: quod observat Dio, catpitque; notans, in potestate Senatûs hoc fuisse antea, non in arbitrio civitatum; quas iam videas, inquit, nominibus, quae sibi ipsae pro libidine imponunt, catalogos nominum suorum contexere, l. 54. Idem ibid.II.AELIAvide Exaeazama et Hadrianopolis.Sed et Aelia, Ierusalem cognominata, quod eam Aelius Adrianus Imperat. Roman. restaurari curavit. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.